omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus
constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et
sacrificia pro peccatis
qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et
ipse circumdatus est infirmitate
et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro
semet ipso offerre pro peccatis
nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo
tamquam Aaron
sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex
fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie
genui te
quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum
secundum ordinem Melchisedech
qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum
qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et
lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia
et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est
oboedientiam
et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa
salutis aeternae
appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech
de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum
quoniam inbecilles facti estis ad audiendum
etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum
indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum
Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo
omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis
iustitiae parvulus enim est
perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro
consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac
mali